monumenta.ch > Augustinus > 48
Augustinus, Epistolae, CAPUT XIX., , 47. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 19, 48.

1 Multum est et nimis longum diligenter enucleare cur filii promissionis pertinentes ad Isaac, Novi Testamenti gratiae deputentur.
2 Breviter tamen attingam, unde tanto fructuosius cogitabis, quanto magis pie cogitaveris.
3 Non omnia Deus quae praedicit, promittit; praedicit enim etiam illa quae non ipse facit, quia est omnium praescius futurorum.
4 Praedicit ergo et peccata hominum; quae potuit praescire, non facere.
5 Promittit autem quae ipse facturus est; nec ea mala, sed bona.
6 Quis enim promittit mala?
7 Quamvis itaque mala inferat malis, non peccata, sed supplicia; minatur tamen ea potius quam promittit.
8 Omnia largitur et praescit; sed peccata praedicit, supplicia minatur, beneficia pollicetur.
9 Filii ergo promissionis, filii sunt beneficii.
10 Haec est gratia, quae gratis datur, non meritis operantis, sed miseratione donantis.
11 Hinc gratias agimus Domino Deo nostro, quod est magnum sacramentum in sacrificio Novi Testamenti, quod ubi, et quando, et quomodo offeratur, cum fueris baptizatus, invenies.
Augustinus HOME