monumenta.ch > Augustinus > 47
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XIX., 48.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 19, 47.

1 Qui timetis ergo Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, magnificate eum.
2 Non vacat quod ei non sufficit dicere, semen Iacob, nisi adderet universum; ne in solis eis intelligeretur, qui ex Israelitis fuerant credituri.
3 Semen enim Iacob ipsum est semen Abrahae; omnibus autem in Christum credentibus, non solis qui ex Israel fideles erant, Apostolus dicit: Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29).
4 Ibi namque commemoravit praefigurationem Novi Testamenti, in eo quod scriptum est, In Isaac vocabitur tibi semen (Rom. IX, 7); non utique in Ismael, ancillae filio.
5 In quibus duobus filiis Abrahae, servo, et libero, et duabus mulieribus, ancilla, et libera, scribens ad Galatas, duo Testamenta dicit in allegoria praefigurata (Galat. IV, 22-24).
6 Unde dicit, Non qui filii carnis, ii sunt filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine.
7 Promissionis enim verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius (Rom. IX, 8, Gen. XVIII, 10).
Augustinus HOME