Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 18, 46.
1 | Ergo qui timetis Dominum, laudate eum: ut Deum non serviliter sed libere colatis, eum amare discite quem timetis, et poteritis laudare quod amatis. |
2 | Timentes enim Deum homines Veteris Testamenti, propter litteram terrentem et occidentem, nondum habentes Spiritum vivificantem (II Cor III, 6), currebant cum sacrificiis ad templum; et quamvis in figuram futuri sanguinis quo redempti sumus, tamen nescientes quid per eas praefiguraretur, cruentas victimas immolabant. |
3 | Nunc vero in gratia Novi Testamenti, qui timetis Dominum, laudate eum. |
4 | Ipse quippe in alio psalmo, illa mutanda praenuntians quae tunc in umbra futuri offerebantur, Non accipiam, inquit, de manu tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. |
5 | Et paulo post, ut ostenderet sacrificium Novi Testamenti, quando illa fuerant cessatura, Immola, inquit, Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. |
6 | Et in fine eiusdem psalmi, Sacrificium, inquit, laudis glorificabit me; et illic via est, qua ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 9, 14, 23). |
7 | Salutare Dei Christus est, quem infantem Simeon senex cum agnovisset in spiritu, eumque sumspisset in manus. |
8 | Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum, secundam verbum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. (Luc. II, 29, 30). |