Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 18, 45.
1 | Denique sequitur, et hoc evidentius demonstrat. |
2 | Cum enim dixisset, Narrabo nomen tuum fratribus meis, quia Deum nemo vidit unquam, sed unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Ioan. I, 18); atque adiunxisset, in medio Ecclesiae cantabo te: quomodo cantavit, id est, quia in nobis cantavit, cum proficimus in nomine quod narravit fratribus suis; et quia laudem Dei cantavit in nobis, continuo manifestavit, dicens, Qui timetis Dominum, laudate eum. |
3 | Quis autem veraciter laudat, nisi qui sinceriter amat? |
4 | Tantumdem ergo est ac si diceret: Qui timetis Dominum, amate eum. |
5 | Dixit enim homini, sicut scriptum est. Ecce pietas est sapientia (Iob XXVIII, 28, sec. LXX). |
6 | Porro pietas cultus Dei est, nec colitur ille nisi amando. |
7 | Summa igitur et vera sapientia est in praecepto illo primo, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua (Matth. XXII, 37): ac per hoc sapientia est charitas Dei; nec diffunditur in cordibus nostris, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). |
8 | Initium autem sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10): et timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Ioan. IV, 18). |
9 | Proinde praemissus timor in cor nostrum, pellit inde consuetudinem malorum operum, et servat charitati locum, qua tanquam domina veniente, ut illa insidat, abscedit. |