Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 17, 43.
1 | Iam nunc attende ubi sit fructus: vel quod derelictus est, ne exaudiretur pro terrena felicitate, non ad insipientiam, sed ut saperemus quid Novi gratia Testamenti desiderare debeamus; vel quod non est derelictus sed exauditus in eo quod ait, Ne discedas a me, qui dixerat, Quare me dereliquisti; quod utique contrarium est, nisi illud ad aliud, hoc ad aliud referatur. |
2 | Attende et audi quantum sapis, hauri quantum capis, quantumque ipse rem tantam eloqui valeo, imo quantum tribuit ille qui nos exaudit, et in Christo, in quantum homo mediator est inter nos et Deum, et cum Christo, in quantum Deus est aequalis Deo, et potens est facere, ut ait Apostolus, supra quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20): vide in hoc psalmo Testamenti Novi gratiam; vide illius derelictionis, tribulationis, deprecationis fructu quid agatur, quid insinuetur, quid commendetur, quid iliustretur. |
3 | Intuere quid legamus tanto ante prophetatum, quid iam cernamus impletum: Narrabo nomen tuum, inquit, fratribus meis; in medio Ecclesiae cantabo te. |
4 | Fratres illi sunt, de quibus in Evangelio ait: Vade, et dic fratribus meis (Ioan. XX, 17). |
5 | Ecclesia illa est, quam modo dixit unicam suam; haec est unica Catholica, quae toto orbe copiosa diffunditur, quae usque ad ultimas gentes crescendo porrigitur: unde in Evangelio dicit, Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). |