Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 16, 42.
1 | Quod autem sequitur, Et de manu canis unicam meam, nihil aptius quam unica Ecclesia mihi videtur intelligi. |
2 | Canem vero appellavit mundum, non ratione sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantem. |
3 | Haec est enim canum natura, ut cum quibus habent consuetudinem, sive illi boni, sive mali sint, non ad eos latrent; insolitorum autem personis visis, etiam innocentibus, irritentur. |
4 | Manu autem canis, potestatem mundi significavit. |
5 | Cuius etiam regnum infestum futurum corpori suo, id est Ecclesiae suae, leonis nomine figuravit in eo quod adiunxit: Salvum me fac de ore leonis. |
6 | Unde est scriptum, Nihil interest inter minas regis et iram leonis (Prov. XIX, 12): quanquam et diabolum apostolus Petrus leoni comparet rugienti, et quaerenti circumeundo quem devoret (I Petr. V, 8). |
7 | Superbosque huius mundi Christianis humilibus adversaturos ostendens, consequenter dicit: Et a cornibus unicornium humilitatem meam. |
8 | Ideo quippe in unicornibus superbi intelliguntur, quia superbia odit consortium, et quantum in ipso est, solus cupit eminere omnis superbus. |