monumenta.ch > Augustinus > 41
Augustinus, Epistolae, CAPUT XVI., , 40. <<<     >>> 42.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 16, 41.

1 Erue a framea animam meam.
2 Framea gladius est; nec utique tali ferro Christus occisus est, sed cruce, nec latus eius gladio, sed lancea percusserunt.
3 Translato ergo verbo, frameam linguam dixit persequentium, sicut in alio psalmo dicitur, Et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5).
4 Unde, quia in eius carne lingua praevaluit malignorum, orat ut animae nihil noceat, cum dicit, Erue a framea animam meam: ut haec in prophetia oratio, si ad caput corporis referas, non videatur velut indigentis petitio, sed potius rei futurae figurata praedictio.
5 Aut certe, quia corpus eius, hoc est Ecclesia, graves persecutiones fuerat perpessura, frameam dixit, qua maxime trucidati sunt martyres; unde vult eorum animas erui, ne timeant eos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt (Matth. X, 28), et consentiant ad illicita.
6 Aut etiam in ipsorum passionibus inimicorum linguam frameam dicit, unde animam suam, hoc est animam corporis sui, animam sanctorum suorum vult erui.
Augustinus HOME