monumenta.ch > Augustinus > 40
Augustinus, Epistolae, CAPUT XVI., , 39. <<<     >>> 41.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 16, 40.

1 Iam illud quod sequitur, nullius expositionis indiget: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
2 Verba deinde quae subtexuntur, orantis sunt, tam ex persona capitis, id est hominis mediatoris, quam ex persona corporis, quod est Ecclesia, quam dicit etiam unicam suam.
3 Tu autem, Domine, inquit, ne longe facias auxilium tuum: hoc ad eius carnem pertinet, cuius resurrectio non in longum est missa, ut aliorum.
4 In defensionem meam aspice: ne quid noceant inimici, qui sibi videntur aliquid potuisse carnem perimendo mortalem.
5 Non autem nocent, si defendente gratia Dei, non eis ad malum anima superata consentiat: sic enim et alibi prophetatum est, Terra tradita est in manus impii; hoc est caro terrena.
Augustinus HOME