Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 16, 39.
1 | Denique sequitur, Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me: tanquam ipsos dixerit pulverem mortis in quem deductus est, quos dixit canes multos et concilium malignantium; canes eos videlicet appellans, qui plerumque contra innocentes latrant, cum quibus non habent consuetudinem. |
2 | Iam vero in iis quae subiungit, tanquam Evangelium recitatur. |
3 | Crucifixio quippe eius exprimitur in eo quod dicit, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. |
4 | Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. |
5 | Fossae sunt enim clavis manus et pedes eius, et cum extenderetur in ligno, quodammodo numerata sunt ossa eius. |
6 | Consideratus est autem atque conspectus quid illi futurum esset, et utrum veniret Elias et liberaret eum. (Matth. XXVII, 49). |