Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 15, 38.
1 | Quod vero sequitur, Et in pulverem mortis deduxisti me, quomodo capiti coaptabitur; quandoquidem corpus eius, quod tertia die resurrexit, non est utique in pulverem dissolutum? |
2 | nec aliter exposuerunt Apostoli quod in alio psalmo positum est, Neque dabis sanctum tuum videre corruptionem, nisi quia eius caro non est corrupta, quae tam celeriter resurrexit (Psal. XV, 10; Act. II, 24-32). |
3 | Unde item in alio psalmo dicit, Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? |
4 | Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam (Psal. XXIX, 10)? |
5 | hoc scilicet dicens, quod si eo modo, quo et caeteri, mortuus dimitteretur in pulverem, et caro eius resurrectioni ultimae servaretur, nulla esset utilitas in sanguine eius; quia nihil prodesset mors eius, nec annuntiaretur veritas Dei, quae illum continuo resurrecturum esse praedixerat. |
6 | Quid sibi vult ergo quod hoc loco ait, Et in pulverem mortis deduxisti me? |
7 | Nisi corpus eius accipiamus Ecclesiam, in qua illi qui pro eius nomine passi sunt, vel patiuntur, non ita ut ipse cito resurgunt, sed in mortis pulverem deducuntur, tum resurrecturi, cum illud tempus venerit de quo in Evangelio dicit, Veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius, et procedent (Ioan. V, 28, 29). |
8 | Aut certe tropice pulverem mortis ipsos Iudaeos intelligi voluit, in quorum manus deductus est: scriptum est enim, Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). |