Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 15, 37.
1 | Exaruit velut testa virtus mea. |
2 | Testa igne firmata est: sic et virtus corporis Christi non sicut fenum igne consumitur, sed sicut testa passione velut igne firmatur. |
3 | Vasa enim figuli probat fornax, sicut alio loco Scriptura dicit, et homines iustos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). |
4 | Et lingua mea adhaesit faucibus meis. |
5 | Potest quidem silentium eius significatum videri, quod et alius propheta commendat, cum dicit, Sicut agnus coram tondente fuit sine voce (Isai. LIII, 7). |
6 | Sed si linguam eius, eos in eius corpore, quod est Ecclesia, intelligamus, per quos suum loquitur Evangelium; tunc eius faucibus adhaerent, cum a praeceptis eius non recedunt. |