Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 14, 36.
1 | Circumdederunt me vituli multi: hoc est minores in plebe. |
2 | Tauri pingues obsederunt me: hoc est superbi ac divites, principes plebis. |
3 | Aperuerunt in me os suum: clamantes, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). |
4 | Quasi leo rapiens et rugiens: rapuerunt enim comprehensum adducentes ad praesidem, et rugierunt petendo eius mortem. |
5 | Sicut aqua effusus sum: tanquam ut in me lapsi caderent persecutores mei. |
6 | Dispersa sunt omnia ossa mea: quid sunt ossa, nisi corporis firmamenta? |
7 | Corpus autem Christi, Ecclesia: firmamenta autem Ecclesiae qui, nisi Apostoli, qui etiam columnae alibi nuncupantur? |
8 | Hi utique dispersi sunt, cum ad passionem ipse duceretur, vel cum esset passus et mortuus. |
9 | Factum est ergo cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei. |
10 | Hoc sane quemadmodum capiti nostro, ipsius corporis salvatori coaptetur, invenire difficile est. |
11 | Neque enim nisi magno pavore contingit, ut cor velut cera liquescat humanum: quod unde in illo fieri posset, qui potestatem habebat ponendi et recipiendi animam suam? |
12 | Sed profecto aut infirmorum suorum in se transtulit causam; sive illorum qui metu mortis pavescunt, sicut ipse Petrus ex egregio praesumptore tam creber negator effectus; sive illorum qui tristitia salubri contabescunt, sicut idem ipse Petrus cum amare flevit. |
13 | Nam et tristitia quasi solvit cor: unde dicitur etiam graece quod appellata sit λύπη. |
14 | Aut certe profundum sacramentum nos intelligere voluit, ut cordis sui nomine significaret Scripturas suas, ubi eius utique latebat consilium, quod tunc apertum est, cum ea quae de illo prophetata fuerunt, passus implevit. |
15 | Solutae sunt ergo Scripturae eius in iis quae perfecta sunt adventu eius, nativitate, passione, resurrectione, glorificatione Quis enim iam ea non intelligit in Prophetis, quando usque ad intellectum etiam carnalis multitudinis pervenerunt? |
16 | quam fortasse significavit medio ventris sui, ut in eius corpore quod est Ecclesia, quasi ventris locum habeat carnalis et infirmior multitudo. |
17 | Aut si ventris nomen magis interioribus competit, ad eos potius qui perfectiores sunt, Scripturarum intellectum pertinere monstratum est, cum cor eius, id est Scripturae eius quae continent consilium eius, in medio eorum, hoc est in cogitatione eorum, tanquam cera dissolvitur, hoc est, fervore spiritus aperitur, disputatur, exponitur. |