1 | Clamat ergo martyris anima transfigurata in Christum, cum iam in carne tribulari coeperit, et dicit Deo, a quo derelicta est in terrena felicitate, sed quae cum illo est in spe vitae aeternae, Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est: non est in agro meo, non in auro, non in pecore, non in tectis atque parietibus, non in meorum orbitatibus; sed in carne mea est, cui copulor, cui connector, cuius sensum non habere non possum; unde me de proximo urget, ut a patientiae virtute deficiam. |
2 | Ne discedas a me; quoniam non est qui adiuvet: neque amicus, neque propinquus, neque humana laus, neque praeteritae recordatio voluptatis, neque aliquid eorum quo terrenae felicitatis ruina fulcitur, neque ipsa quae in animo est meo humana virtus; quia si tu deseris, quae hominis virtus? |