1 | Ideo et diabolus hunc nocendi ordinem tenens, illius magni viri quem postulaverat tentandum, prius externa bona accepit in potestatem: quibus ablatis et perditis, cum illum inconcussum videret; dixerat enim, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Iob. I, 21); etiam carnem cruciandam vulnere postulavit, tali cum eo confligens certamine, ut bona proxima invaderet, hoc est corporis bona; quibus ille perditis si forte succumberet, atque ad impietatem cor inclinaret, etiam bona animi deperirent, quibus perdendis iam in corpore saeviens vicinius tentator instabat. |
2 | Denique ille vir in tanta tentatione, ubi erat animi bonis proxima tribulatio, quamvis multa prophetice loquatur, longe tamen loquitur aliter quam cum illa externa bona deperissent (Id. I, 11), in quibus filios non amiserat, sed praemiserat. |