Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 13, 33.
1 | Iam illud quod sequitur, Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est, vide ut illuminet quemadmodum dictum sit, Quare me dereliquisti. |
2 | Quomodo enim dereliquit, cui dicitur, Ne discedas a me, nisi quia dereliquit vitae veteris temporalem felicitatem? |
3 | Rogatur autem ne discedat et deserat spem vitae aeternae. |
4 | Sed quid est, quoniam tribulatio proxima est? |
5 | quasi ei passio adhuc immineret, cum in ipsa media passione ista dicere intelligatur, quae de illo in hoc psalmo prophetata sunt. |
6 | Hic enim dicturus est etiam, quae in Evangelio apertissime scripta sunt, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Matth. XXVII, 35); quod factum est cum iam penderet in ligno. |
7 | Quid est ergo, tribulatio proxima est, in qua media loquebatur? |
8 | Sed nimirum illud vult intelligi, quia cum caro in doloribus est et in poenis, profecto anima tunc habet magnum agonem patientiae, in quo ne deficiat, laborandum et orandum est. |
9 | Nihil est autem animae sua carne propinquius: ideo mundi huius quilibet magnus perfectusque contemptor, cum alibi patitur, nihil patitur. |
10 | Potest enim adhibere vigilem rationem, cum amittit bona quae extrinsecus sunt, et ab animo sapientis, qui ex cupiditate non haeret, sine dubio longe sunt; et non curare quod patitur, quia nec patitur. |
11 | Cum vero amittit praecipua corporis bona, id est corporis vitam ac salutem, iam tribulatio proxima est animi bonis, quibus ipse intus tanquam corporis dominus est: quid faciet qualibet ratione, ut non doleat cum corpus vulneratur aut uritur, cui tanto implicatur consortio, ut pati possit, non dolere non possit? |