Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 12, 32.
1 | Sed quod dictum est, In te iactatus sum ex utero, quomodo coaptari capiti possit, ignoro: quasi in utero cum esset, non in Deo fuerit, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28); aut illius infantis anima rationalis, ex quo caro processit ex utero, Deum sperare coeperit. |
2 | Nisi forte credendum est, iam nato animam rationalem accessisse, quae intra viscera matris adhuc ei defuisset: et quoniam eadem anima, quae carni iam natae addita est, Deo inhaerebat, ideo secundum eamdem carnem dictum esse existimandum est, In te iactatus sum ex utero; tanquam diceret, Eam sortitus sum animam ex utero, quae tibi cohaereret. |
3 | Sed quis audeat in hanc se temere praecipitare sententiam, cum ratio de adventu vel exortu animae in tanto naturae profundo sic lateat, ut satius sit eam semper quaerere quamdiu in hac vita sumus, quam aliquando invenisse praesumere? |
4 | Ex illa vero in seipsum transfiguratione nostra quemadmodum possent haec accipi, dictum est. |
5 | Si quid autem dici potuit convenientius, vel potuerit, nullius praeiudicamus ingenio, doctrinae nullius invidemus. |