monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, Epistolae, CAPUT XII., , 30. <<<     >>> 32.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 12, 31.

1 Quanquam non defuerunt qui hoc quod dictum est, De ventre matris meae Deus meus es tu, ideo ad ipsum caput nostrum pertinere sentirent, quoniam Pater in tantum est Deus eius, in quantum homo est in forma servi, non in quantum illi aequalis in forma Dei est; ideo De ventre matris meae Deus meus es tu, ac si diceret, Ex eo quod homo factus sum, Deus meus es tu.
2 Sed quid est, Tu extraxisti me de ventre, si ad ipsum Iesum de Virgine procreatum refertur?
3 quasi alios Deus non extrahat, in cuius providentia est omnis ordo nascendi: an inde significare voluit partum Virginis servata virginitatis integritate mirabili, cum ait, Tu extraxisti me de ventre matris meae; ut quod illic mirabiliter factum est, cum Deus fecisse dicitur, nemini incredibile videatur?
4 Quid ergo est et illud, Spes mea ab uberibus matris meae?
5 Quomodo et hoc ad ipsum caput Ecclesiae referri potest, quasi spes eius quae in Deo est, a matris uberibus ei coeperit, non et ante in ipso utero?
6 Neque enim spes alia intelligenda est, nisi qua futurum erat ut Deus eum exaltaret a mortuis: totum hoc quippe, secundum id quod homo factus est, dicitur.
7 An forte quia ubera feminarum ab ipso conceptu in ubertatem promoveri prohibentur, sic intelligi voluit, ab uberibus; tanquam diceret, Ex quo carnem sumpsi, cui carni fuerat speranda immortalitas: ut non ante spes ei esset, cum in forma Dei esset, in qua nihil in melius mutandum esset; sed ab uberibus matris, id est ab ipsa susceptione carnis, quae concipiebatur in spe, cuius spei res futura erat, cum ad immortalitatem de morte transiret?
Augustinus HOME