monumenta.ch > Augustinus > 30
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XII., 31.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 12, 30.

1 Denique in Psalmo sequitur, et orans adverte quid dicat: Quoniam, inquit, extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae.
2 In te iactatus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu: (Psal. XXI, 10, 11) tanquam diceret, De alia re, et ab alia aliam rem me traiecisti, ut tu sis mihi bonum pro terrenis bonis mortalitatis huius, quam in matris ventre sortitus sum, cuius ubera suxi.
3 Haec enim vetustas est, de qua me tu extraxisti; et illa carnalis nativitatis bona sunt, a quibus tu spes mea es: inde enim ad te conversus sum.
4 Et ex utero, id est, qui ex his in utero inchoavi, in te iactatus sum; ad te scilicet transiens, totum me tibi committens.
5 Ideoque de ventre matris meae, id est de bonis carnis quam sumpsi in ventre matris meae, Deus meus es tu, ut de his tu sis bonum meum: ea locutione dictum est, ac si diceretur, verbi gratia, De terra coelum habito, hoc est, hinc illo emigravi; et ista nostra in illum transfiguratio est, qui per gratiam Testamenti Novi mutamus vitam, transeuntes de vetere ad novam.
6 Nam ille hanc rem sacramento suae passionis resurrectionisque significans, carnem mutavit de mortalitate ad immortalitatem: vitam vero non mutavit de vetustate in novitatem, qui nunquam fuit in impietate, unde transiret ad pietatem.
Augustinus HOME