Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 11, 29.
1 | Ecce ita factum est: tamen tam multi non ob aliud volunt esse christiani, nisi ut huius vitae felicitate perfruantur; ideoque illa deficiente deficiunt. |
2 | Quid, si non in ipso nostro capite tam insigne constitueretur exemplum, quo disceremus pro coelestibus terrena rontemnere, non respicientes quae videntur, sed quae non videntur? |
3 | quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). |
4 | Quos in se vocibus illis transfigurare dignatus est. |
5 | Nam quantum ad ipsum attinet, quomodo vellet liberari ab illa hora, qui propterea venerat in illam horam (Ioan. XII, 27.)? |
6 | aut quomodo sic loquebatur, quasi quod nollet ei accideret, cum potestatem habuerit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam, nec eam quisquam tolleret ab illo, sed eam ipse poneret et resumeret, sicut in Evangelio dicit (Id. X, 18)? |
7 | Sed procul dubio nos in illis vocibus eramus, et caput pro suo corpore loquebatur, non disiuncta significatione vocis, ubi connexio non disiungitur unitatis. |