monumenta.ch > Augustinus > 28
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XI., 29.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 11, 28.

1 In quo enim primitus, nisi in ipso capite nostro apparere debuit, propter quam vitam christiani sumus?
2 Propterea non ait, Deus meus, Deus meus, dereliquisti me; sed causam commonuit requirendam, cum addidit, utquid dereliquisti me?
3 id est, quare, propter quid, quam ob causam?
4 Profecto enim erat aliqua causa, eaque non parva, ut Noe liberaret de diluvio, Loth de coelesti incendio, Isaac de imminenti gladio, Ioseph de calumnia mulieris et custodia carceris, Moysen ab Aegyptiis, Raab ab excidio civitatis, Susannam a testibus falsis, Danielem a leonibus, tres viros ab ignibus, aliosque patres qui exclamaverunt, et salvi facti sunt; et Christum de manibus Iudaeorum non liberaret, eumque in potestate saevientium usque ad mortis exitum derelinqueret Utquid hoc?
5 propter quid hoc, nisi propter illud quod paulo post in eodem psalmo dicit, non ad insipientiam mihi; hoc est, corpori meo, Ecclesiae meae, minimis meis?
6 Nam et in Evangelio, Quando uni ex minimis meis fecistis, inquit, mihi fecistis (Matth. XXV, 40).
7 Sic itaque dictum est, et non ad insipientiam mihi, quomodo dictum est, mihi fecistis, et sic dictum est, quare me dereliquisti, quomodo dictum est, Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, et me spernit (Luc. X, 16).
8 Non ergo ad insipientiam nobis, sed ut sapiamus: non propter istam vitam, in qua nos Deus aliquando usque ad mortem persequentium manibus derelinquit, sed propter illam sempiternam nos debere esse christianos; quia hoc in illo praecessisse intuemur, ex cuius nomine sic vocamur.
Augustinus HOME