1 | Nam et in illis patribus quamvis rarissima, tamen fuerunt, et usque ad mortem exempla patientiae, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae (Luc. XI, 51); quorum sanguinem dicit Dominus Iesus et ab eis exigendum qui in patrum suorum, a quibus illi occisi sunt, iniquitate persisterent: et in Novo Testamento nec defuit, nec deest bonorum fidelium multitudo, qui etiam ista temporali felicitate praepolleant, et in ea largitoris Dei bonitatem misericordiamque experiantur, tenentes tamen quod dispensator Novi Testamenti divitibus huius saeculi Apostolus praecepit, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; ut bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19): qualis in Christi non tantum spiritu, verum etiam carne manifestata est, cum resurrexit a mortuis, non qualem Iudaei in illo peremerunt, quando eum de manibus eorum Deus non eruit, eumque dereliquisse visus est exclamantem, Deus meus, Deus meus; utquid me dereliquisti? |
2 | ut eo modo in se transfiguraret martyres suos, qui etsi mori nollent, quod etiam Petro dixit, Alter te cinget, et feret quo tu non vis; significans qua morte clarificaturus erat Deum (Ioan. XXI, 18), et ob hoc a Deo suo derelicti viderentur ad tempus, cum eis praestare nollet quod vellent, illam vocem cordis emitterent, iilumque adhiberent pietatis affectum, quem passione impendente ore proprio Dominus expressit, eos in se identidem transfigurans, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). |