monumenta.ch > Augustinus > 26
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT X., 27.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 10, 26.

1 Quapropter etiam Iacobus unus ex Apostolis eius, in Epistola sua, cum hortaretur fideles qui post passionem et resurrectionem Christi adhuc in ista vita tenebantur, dispensationem Veteris Testamenti Novique distinguens, Sustinentiam, inquit, Iob audistis, et finem Domini vidistis (Iacobi V, 11): ne ideo patienter sustinerent temporalia mala, ut sibi hoc restitueretur quod recepisse legimus Iob (XLII, 10).
2 Nam et ab illo vulnere atque putredine salvus factus est, et ei cuncta quae amiserat, duplicia sunt restituta: ubi etiam commendata est resurrectionis fides.
3 Nam filii non dupli, sed totidem redditi, etiam illos quos amiserat resurrecturos significarunt; ut sic ipsi quoque illis prioribus iuncti, a restitutione dupli non invenirentur alieni.
4 Ut ergo non talem remunerationem speraremus, quando mala temporalia pateremur, non ait, Sustinentiam et finem Iob audistis; sed ait, Sustinentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis: tanquam diceret, Mala temporalia sicut Iob sustinete; sed pro hac sustinentia non temporalia bona sperate, quae illi aucta redierunt, sed aeterna potius, quae in Domino praecesserunt.
5 Iob ergo de illis patribus erat, qui exclamaverunt, et salvi facti sunt.
6 Cum enim dicit, Ego autem, satis insinuat qua salute illos salvos esse factos velit intelligi; in qua ipse utique derelictus est: non quod illi a salute aeterna fuerint alieni; sed in occulto tunc erat quod in Christo fuerat revelandum.
7 In Veteri quippe Testamento velamen est quod tunc auferetur, cum ad Christum quisque inde transierit: quo crucifixo velamen etiam templi scissum est (Matth. XXVII, 51), ut significaretur quod Apostolus de velamine Veteris Testamenti dixit, quoniam in Christo evacuatur (II Cor. III, 14).
Augustinus HOME