monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, Epistolae, CAPUT IX., , 24. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 9, 25.

1 Denique resurrectionem suam, quam non sicut nostram in longum differri oportebat, ut in exemplo carnis eius disceremus quid in nostra sperare deberemus, noluit alienis demonstrare, sed suis: alienis dico, non natura, sed vitio, quod semper est contra naturam.
2 Mortuus est ergo in conspectu hominum, resurrexit autem in conspectu filiorum hominum; quia mors ad hominem pertinebat, resurrectio ad filium hominis: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur.
3 Ut igitur exemplo suae carnis exhortaretur fideles suos temporalem pro aeterna felicitatem contemnere, usque ad mortem pertulit persequentes atque saevientes, et quasi victo et oppresso superbe illudentes.
4 Quod autem carnem suam resuscitavit, et discipulorum conspectibus et contactibus reddidit, eisque videntibus ascendit in coelum, ipsos aedificavit, et quid exspectare, quid praedicare deberent, evidentissima veritate demonstravit.
5 Illos autem a quibus tanta mala usque ad mortem pertulerat, quasi de illo superato et exstincto gloriantes, in ea opinione dereliquit, ut quisquis eorum salute aeterna salvus fieri vellet, hoc de illius mortui resurrectione crederet, quod ii qui viderunt, signis contestantibus praedicaverunt, et pro ea praedicatione similia perpeti non dubitaverunt.
Augustinus HOME