Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 9, 24.
1 | Ac per hoc et quod sequitur, Opprobrium hominum, et abiectio plebis. |
2 | Omnes qui conspiciebant me, subsannabant me, et locuti sunt labiis, et moverunt caput. |
3 | Speravit in Deum, eruat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum. |
4 | Hoc in labiis, non in corde dixerunt, insultando quod non fieret, non credendo quod futurum esset. |
5 | Factum est autem et hoc, sed sicut fieri oportebat in filio hominis, in quo spes aeternae vitae fuerat revelanda ad Novum pertinens Testamentum, non sicut illi exspectabant; et quia fieri non videbant, tanquam superato insultabant, pertinentes ad Testamentum Vetus et hominem in quo omnes moriuntur, non ad filium hominis in quo omnes vivificabuntur. |
6 | Mortem quippe intulit homo sibi filioque hominis: vitam vero attulit homini moriens et resurgens Filius hominis, opprobrium hominum et abiectio plebis usque ad mortem. |
7 | Hoc enim voluit pati in conspectu inimicorum, quo eum tanquam derelictum putarent, ut gratia commendaretur Novi Testamenti, qua disceremus aliam quaerere felicitatem, quae nunc est in fide, postea vero erit in specie. |
8 | Quamdiu enim sumus in corpore, ait Apostolus, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7): et ideo nunc in spe, tunc in re. |