monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., , 22. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 8, 23.

1 Non autem existimes quasi locutionis regulam figi perpetua lege servandam, ut ubicumque legeris homines, aut filios hominum, secundum hanc distinctionem semper intelligas: sed ut se habuerit circumstantia lectionis, unde sensus, si patet, hauritur; si latet, eruitur.
2 Sicut in hoc loco psalmi huius, quem non moveat distinctionis intentio?
3 cum ille qui dixerat, In te speraverunt patres nostri, et eruisti eos.
4 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi, subiungit, Ego autem: non enim ait sic, Et ego; sed, Ego autem.
5 Quid ergo iste qui se ita distinguit?
6 Ego autem sum vermis, inquit, et non homo; tanquam illis quos exaudisti, et eruisti, eam commendares felicitatem quae ad Vetus pertinens Testamentum, homini veteri tribuenda esset, qui coepit ab Adam, Ego autem sum vermis; hoc est filius hominis, non homo, sicut ille homo qui non fuit filius hominis.
Augustinus HOME