monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., , 21. <<<     >>> 23.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 8, 22.

1 Ac per hoc, homines, discite per gratiam Novi Testamenti iam vitam concupiscere sempiternam.
2 Quid pro magno ita vos vultis a Domino de morte liberari, sicut liberati sunt patres vestri, quando commendabat Deus etiam terrenae felicitatis praeter se non esse alium largitorem?
3 Illa felicitas ad veterem hominem pertinet, quae vetustas ab Adam coepit: Ego autem sum vermis, et non homo; Christus, non Adam.
4 A veteri veteres fuistis, a novo novi estote: ab Adam homines, a Christo filii hominum.
5 Non enim sine causa familiarissime Dominus in Evangelio se filium hominis (Matth. XVII, 9, 12) dicit magis quam hominem: nec sine causa in alio psalmo, Homines, inquit, et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus.
6 Abs te quippe etiam ista salus hominibus iumentisque communis.
7 Sed habent aliam homines novi propriam quamdam et a iumentorum consortio separatam, quae ad Novum pertinet Testamentum: habent omnino; nam de illa ibidem sequitur et dicit, Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt.
8 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
9 Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 7-10); posterius dixit, Filii autem hominum, tanquam distinguens ab hominibus filios hominum.
10 In illa quippe felicitate eius salutis quae communis est hominibus et iumentis, eo nomine illos appellare voluit, quo demonstrarentur ad illum primum hominem pertinere, quo vetustas coepit et mors, qui sic fuit homo, ut non esset filius hominis.
11 Istis autem posterioribus, qui sperant aliam felicitatem, et fontis vitae ineffabilem voluptatem, et sempiterni luminis lumen, hoc nomen imposuit, quo se familiarius appellari voluit Dominus eorum in quos talis gratia revelata est, eo que filios hominum potius quam homines appellavit.
Augustinus HOME