monumenta.ch > Augustinus > 21
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT VIII., 22.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 8, 21.

1 Denique cum dixisset, In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et eruisti eos.
2 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi; vide quid adiunxerit: Ego autem sum vermis et non homo.
3 Quod videtur quidem ad commendandam humilitatem simpliciter dictum, ut se in oculis persequentium, abiectissimum quiddam et contemptissimum demonstraret: sed non est contemnenda altitudo secreti profunditasque mysterii, praesertim in eis verbis, quae tanto Salvatori in praedicatione prophetiae coaptantur.
4 Dictus est hinc sensus elegantissimus a prioribus, ideo se hoc nomine Christum praenuntiari voluisse, quia vermis de carne sine concubitu nascitur, sicut ille natus est de virgine.
5 Sed in libro suo Iob, cum de creaturis coelestibus loqueretur quod in Dei conspectu etiam vix ipsae mundae sint, Quanto magis, inquit, homo putredo et filius hominis vermis (Iob. XXV, 5, 6)!
6 Putredinem pro mortalitate posuit, quae iam velut conceptam gerit moriendi necessitatem, in quam peccando contrusus est homo; et filium hominis vermem natum de putredine quasi putrem, hoc est de mortalitate mortalem.
7 Ac per hoc in his verbis Psalmi, alium sensum nos quaerere admonuit, illo quidem salvo neque reprobato: ut non solum scrutemur quod ait, Ego autem sum vermis, sed etiam illud quod addidit, et non homo; secundum illud quod de libro Iob commemoravi, tanquam diceret, Ego autem sum filius hominis, et non homo: non quod homo non sit Christus, de quo dicit Apostolus, Unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus (I Tim. II, 5); omnis enim filius hominis, homo est; sed ad quemdam respicit sensus iste, qui sic homo fuerit, ut non esset filius hominis, id est Adam.
8 Forte ergo sic est dictum, Ego autem sum vermis, et non homo, id est, ego autem sum filius hominis, et non homo: tanquam diceretur, Ego autem sum Christus, in quo omnes vivificantur; non Adam, in quo omnes moriuntur (I Cor. XV, 22).
Augustinus HOME