monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Epistolae, CAPUT VII., , 19. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 7, 20.

1 Haec est gratia Novi Testamenti: nam in Veteri Testamento, quando commendabas nonnisi a te peti sperarique debere etiam ipsam terrenam temporalemque felicitatem, In te speraverunt patres nostri; speraverunt, eteruisti eos.
2 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi (Psal. XXI, 5, 6).
3 Illos quippe patres inter inimicos suos viventes, et divitiis implesti, et ab hostibus eruisti, gloriosasque victorias reportare fecisti, et de diversis eos mortibus liberasti.
4 Pro alio subiecisti, ne feriretur, arietem (Gen. XXII, 13).
5 Alium de putredine sanum, et ei dupla quae amiserat reddidisti (Iob. XLII, 10).
6 Alium inter leones esurientes illaesum integrumque servasti (Dan. XIV, 30-40).
7 Aliorum inter flammas deambulantium grata voce laudatus es (Id. III, 23-90).
8 Tale aliquid in Christo exspectabant fieri Iudaei, unde probarent si vere Filius Dei esset.
9 Ex eorum persona et in libro Sapientiae dicitur: Morte turpissima condemnemus illum: erit enim respectus in sermonibus ipsius.
10 Si enim verus Dei Filius est, suscipiet eum et liberabit eum de manibus contrariorum.
11 Haec, inquit, cogitaverunt et erraverunt: excaecavit enim eos malitia eorum (Sap. II, 18 21).
12 Attendentes quippe tempus Veteris Testamenti, et illam patrum etiam temporalem felicitatem, in qua illis exhibenda demonstravit Deus etiam talia dona sua esse, non viderunt iam esse tempus quo revelaretur in Christo bona aeterna proprie Deum praestare iustis, qui bona temporalia praestat et impiis.
Augustinus HOME