monumenta.ch > Augustinus > 19
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT VII., 20.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 7, 19.

1 Cum itaque non exaudimur ad temporalia bona retinenda vel adipiscenda, quando pro his deprecamur Deum, in eo quod nos non exaudit, derelinquit nos: sed ad potiora, quae vult ut intelligamus, et praeferamus, et concupiscamus, non nos derelinquit.
2 Unde sequitur Psalmus, et dicit, Clamavi ad te per diem, nec exaudies (Psal. XXI, 3); et nocte: etiam hic subauditur, nec exaudies.
3 Sed vide quid adiungit: et non ad insipientiam mihi.
4 Hoc ergo dicit: Non me quidem exaudies clamantem per diem, id est in rebus prosperis, ut eas non amittam; et nocte, id est in rebus adversis, ut prospera quae amissa sunt, redeant: verum hoc mihi non ad insipientiam facies; sed potius ut sapiam quid iam per Novi Testamenti gratiam a te exspectare, quid desiderare, quid poscere debeam.
5 Clamo quippe ego ut mihi bona temporalia non auferantur: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Ibid. 4).
6 Nolo ut derelinquas concupiscentiam meam, qua carnalem felicitatem requiro.
7 Verum haec est in sordibus vetustatis, tu autem quaeris munditiam novitatis; non exaudiendo istam cupiditatem relinquis, quia charitatem in qua habites, requiris: charitas autem Dei diffunditur in cordibus nostris, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).
8 Ideo in sancto habitas, laus Israel; laus videntium te, quia non in se laudantur, sed in te.
9 Quid enim habent quod non acceperunt (I Cor. IV, 7)?
10 ut qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31).
Augustinus HOME