monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., , 17. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 6, 18.

1 Haec ex persona sui corporis Christus dicit, quod est Ecclesia.
2 Haec ex persona dicit infirmitatis carnis peccati, quam transfiguravit in eam quam sumpsit ex Virgine, similitudinem carnis peccati.
3 Haec Sponsus ex persona sponsae loquitur, quia univit eam sibi quodam modo.
4 Et apud Isaiam, ubi dicit, Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai. LXI, 10): alligavit mihi, et ornavit me, tanquam unius vox est, et tamen sponsum et sponsam Christum intelligimus et Ecclesiam.
5 Sed, erunt duo in carne una; sacramentum magnum, dicit Apostolus, in Christo et in Ecclesia (Eph. V, 31, 32): igitur non iam duo, sed una caro (Matth. XIX, 6).
6 Si ergo caro una, profecto competenter etiam vox una.
7 Quid hic quaeris, humana infirmitas, vocem Verbi per quod facta sunt omnia?
8 Audi potius vocem carnis quae facta est inter omnia; quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
9 Audi potius medicinae vocem, qua sanaris ut videas Deum, quem tibi videndum distulit; hominem autem videndum attulit, occidendum obtulit, imitandum contulit, credendum transtulit, ut ista fide ad videndum Deum mentis oculus sanaretur.
10 Quid ergo dedignamur audire vocem corporis ex ore capitis?
11 Ecclesia in illo patiebatur, quando pro Ecclesia patiebatur: sicut etiam in Ecclesia patiebatur ipse, quando pro illo Ecclesia patiebatur.
12 Nam sicut audivimus Ecclesiae vocem in Christo patientis, Deus, Deus meus, respice, etc.
13 , sic etiam audivimus Christi vocem in Ecclesia patientis, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4).
Augustinus HOME