monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., , 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 6, 17.

1 Sed haec verba, quibus humanus dies et vitae huius prolixitas concupiscitur, verba sunt delictorum, et longe sunt ab ea salute cuius nondum rem, sed iam spem gerimus; de qua scriptum est, Quia spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur non est spes (Rom. VIII, 24).
2 Ideoque et in isto psalmo cum dixisset, Deus meus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti?
3 continuo subiungit, Longe a salute mea verba delictorum meorum; id est, haec verba delictorum meorum sunt, et longe ab illa salute mea sunt, quam mihi non Veteris, sed Novi Testamenti gratia pollicetur.
4 Quanquam etiam sic distingui potest, Deus meus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti longe a salute mea?
5 tanquam diceret, Relinquendo me, hoc est, non me exaudiendo, longe factus es a salute mea, praesenti scilicet salute huius vitae: ut alius sensus sit, verba delictorum meorum, id est, ista quae dixi, verba sunt delictorum meorum, quia verba sunt carnalium desideriorum.
Augustinus HOME