monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., , 15. <<<     >>> 17.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 6, 16.

1 In illis autem Veteris Testamenti bonis, ad veterem hominem pertinentibus, praecipue concupiscitur vitae huius productio temporalis, ut aliquanto diutius teneatur, quia semper non potest.
2 Ideo diem mortis omnes quidem affuturum sciunt, et eum tamen omnes aut pene omnes differre conantur, etiam qui post mortem se beatius credunt esse victuros: tantam habet vim carnis et animae dulce consortium.
3 Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Eph. V, 29): et propterea non vult anima vel ad tempus ab eius etiam infirmitate discedere, quamvis eam se in fine sine infirmitate in aeternum recepturam esse confidat.
4 Proinde mente serviens legi Dei, carne autem trahens desideria peccati (Rom. VII, 25), quibus obedire vetat Apostolus, mentis quidem ratione concupiscit homo pius dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23); sed id sensu carnis recusat et refugit, et si fieri possit, non vult exspoliari, sed supervestini, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4), id est, ut ab infirmitate ad immortalitatem etiam ipsum corpus sine morte media transferatur.
Augustinus HOME