monumenta.ch > Augustinus > 15
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., 16.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 6, 15.

1 Proinde eumdem psalmum, cuius prophetiam Dominus ad se pertinere demonstrans, eius primum versum exclamavit, cum penderet in ligno, commemorando exponendoque percurram, ut ex hoc intelligas quemadmodum gratia Testamenti Novi nec eo tempore tacebatur, quando in Vetere velabatur.
2 Dicitur enim ex persona Christi, quod ad formam servi attinet, in qua portabatur nostra infirmitas.
3 Dixit enim et de illo Isaias: Ille infirmitates nostras portat, et pro nobis in doloribus est (Isai. LIII, 4).
4 Ex huius igitur infirmitatis voce, de qua Paulus in eo quod petebat non exauditus, et ideo quodam modo derelictus, audit tamen a Domino, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9): ex voce ergo huius infirmitatis nostrae, quam in se transfiguravit caput nostrum, dicitur in hoc psalmo, Deus meus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti?
5 In eo quippe derelinquitur deprecans, in quo non exauditur.
6 Hanc in se vocem transfiguravit Iesus, vocem scilicet corporis sui, hoc est Ecclesiae suae a vetere homine in novum reformandae; vocem scilicet infirmitatis suae humanae, cui deneganda fuerant bona Veteris Testamenti, ut bona Novi Testamenti optare atque sperare iam disceret.
Augustinus HOME