Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 5, 13.
1 | Itaque Christus homo, ut per eum revelaretur Novi gratia Testamenti, quae non ad temporalem, sed ad aeternam vitam pertinet, non utique terrena felicitate commendandus fuit. |
2 | Inde subiectio, inde passio, inde flagella, sputa, contumeliae, crux, vulnera, et tanquam superato subiectoque mors ipsa, ut fideles eius discerent quale pietatis praemium ab illo cuius filii facti essent, petere atque sperare deberent; ne ad hoc pro magno serviretur Deo, ut terrenam felicitatem adipisci quaererent qui servirent ipsi, abiicientes et conculcantes fidem suam, aestimando eam mercede vilissima: unde beneficentissima providentia omnipotens Deus terrenam felicitatem concessit et impiis, ne pro magno quaereretur a bonis. |
3 | Hinc ille psalmus septuagesimus et secundus inducit hominem poenitentem, quod aliquando corde non recto, Deo pro hac mercede servierit, qua cum pollere atque excellere impios videret, turbatus coeperat cogitare quod Deus humana non curet. |
4 | Et cum ab ista cogitatione eum sanctorum ad Deum pertinentium revocaret auctoritas, suscepit atque intendit agnoscere tam grande secretum, quod ei laboranti non patefactum est, donec intraret sanctuarium Dei, et intelligeret in novissima; hoc est, donec accepto Spiritu sancto disceret desiderare potiora, et prospiceret quae poena futura sit impiis, etiam qui fenea quadam felicitate temporaliter floruissent. |
5 | Hunc psalmum septuagesimum secundum, nocte qua illucescebat solemnitas beatissimi Cypriani per ministerium nostrum expositum, lege et diligenter adverte. |