Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 4, 12.
1 | Nos itaque mutabiles in melius commutati, participes efficimur Verbi: Verbum autem incommutabile nihil in deterius commutatum, particeps carnis effectum est rationali anima mediante. |
2 | Neque enim homo Christus, ut Apollinaristae haeretici putaverunt, aut non habuit animam, aut non habuit rationalem; sed more suo Scriptura, ut Christi humilitatem magis ostenderet, ne carnis nomen quasi indignum aliquid refugisse videretur, carnem pro homine posuit: neque enim quia scriptum est, Videbit omnis caro salutare Dei (Isai. LII, 10), animae ibi non sunt intelligendae. |
3 | Nihil proinde aliud dictum est, Verbum caro factum est, quam si diceretur, Filius Dei filius hominis factus est. |
4 | Qui cum in forma Dei esset, sicut dicit Apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; neque enim usurpationis erat, ut rapina diceretur, sed naturae inerat, ut esset aequalis: semetipsum tamen exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi suscipiens; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). |
5 | Vides quemadmodum eumdem hominem, quem Deum, commendat, ut persona una sit; ne, non Trinitas, sed quaternitas inducatur. |
6 | Sicut enim non augetur numerus personarum, cum accedit caro animae, ut sit unus homo; sic non augetur numerus personarum, cum accedit homo Verbo, ut sit unus Christus. |
7 | Legitur itaque, Verbum caro factum est, ut intelligamus huius personae singularitatem, non ut suspicemur in carnem mutatam divinitatem. |