monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., , 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 4, 11.

1 Misit itaque Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Gal. IV, 4).
2 Nam Legis sacramenta percepit, ut eos qui sub lege erant, redimeret, id est quos Lex reos tenebat occidente littera, dum praeceptum non impleretur, antequam vivificaret spiritus; quia charitas Dei quae praeceptum implet, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).
3 Proinde cum dixisset, Ut eos qui sub Lege erant redimeret, continuo subiunxit, Ut adoptionem filiorum reciperemus (Ibid. 5); ut videlicet huius gratiam beneficii discerneret ab illa Filii natura, qui missus est Filius, non per adoptionem factus, sed semper genitus Filius, ut participata natura filiorum hominum, ad participandam etiam suam naturam adoptaret filios hominum.
4 Quapropter etiam cum dixisset, Dedit eis potestatem filios Dei fieri, modumque adiunxisset, ne carnalis intelligeretur nativitas, quod scilicet eis id praestiterit, qui credunt in nomine eius, et per gratiam renascuntur spiritualem, non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo; mox commendavit quasi huius vicissitudinis sacramentum.
5 Tanquam enim mirati tantum bonum non auderemus optare, statim subiunxit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. I, 14) (quod unum est ex quinque illis, quae tibi exponi voluisti); tanquam diceret: O homines!
6 nolite desperare vos fieri posse filios Dei; quia et ipse Filius Dei, hoc est, Verbum Dei, caro factum est, et habitavit in nobis.
7 Reddite vicem; efficimini spiritus, et habitate in illo qui caro factus est, et habitavit in vobis.
8 Neque enim iam desperandum est participatione Verbi fieri posse homines filios Dei, quando Filius Dei participatione carnis factus est filius hominis.
Augustinus HOME