monumenta.ch > Augustinus > 10
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., 11.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 4, 10.

1 Haec etiam adoptio vocatur.
2 Eramus enim aliquid antequam essemus filii Dei, et accepimus beneficium, ut fieremus quod non eramus; sicut qui adoptatur, antequam adoptaretur nondum erat filius eius a quo adoptatur, iam tamen erat qui adoptaretur.
3 Et ab hac generatione gratiae discernitur ille Filius, qui cum esset Filius Dei, venit ut fieret filius hominis, donaretque nobis qui eramus filii hominum, filios Dei fieri.
4 Factus est quippe ille quod non erat, sed tamen aliquid aliud erat; et hoc ipsum aliquid Verbum Dei erat, per quod facta sunt omnia, et lu en verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et Deus apud Deum.
5 Nos quoque per eius gratiam facti sumus quod non eramus, id est filii Dei: sed tamen aliquid eramus, et hoc ipsum aliquid multo inferius, hoc est filii hominum.
6 Descendit ergo ille ut nos ascenderemus, et manens in natura sua factus est particeps naturae nostrae, ut nos manentes in natura nostra efficeremur participes naturae ipsius.
7 Non tamen sic: nam illum naturae nostrae participatio non fecit deteriorem; nos autem facit naturae illius participatio meliores.
Augustinus HOME