monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, CAPUT III., , 8. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 3, 9.

1 Deinde adiungit, In sua propria venit, et sui eum non receperunt: sive quia et ipsi infideles, in quantum homines sunt, eius sunt per quem creati sunt: sive suos proprie Iudaeos intelligi voluit, ex quibus naturam carnis assumpsit; nec tamen omnes eum non receperunt.
2 Sequitur enim et dicit, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Ioan. I, 9-13).
3 Haec est gratia Novi Testamenti, quod in Vetere latuit, nec tamen figuris obumbrantibus prophetari pronuntiarique cessavit, ut intelligat anima Deum suum, et gratia eius renascatur illi.
4 Haec quippe nativitas spiritualis est, ideo non ex sanguinibus, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo.
Augustinus HOME