monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, CAPUT III., , 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 3, 8.

1 Denique sequitur, Erat lumen verum (Ioan. I, 9): et tanquam quaereremus quomodo discerneretur lumen verum a lumine illuminato, id est Christus a Ioanne, Erat, inquit, lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
2 Si omnem hominem, ergo et Ioannem.
3 Atque ut magis ostendat huius divinitatem longe praestantiore distantia, In hoc mundo, inquit, erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit.
4 Non mundus, qui per eum factus est, eum non cognovit: neque enim habet vim cognoscendi eum, nisi rationalis creatura; quamvis etiam mundus iste visibilis per eum factus sit, hoc est coelum et terra: sed mundum non cognoscentem increpando, significavit infideles constitutos in mundo.
Augustinus HOME