monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, CAPUT III., , 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 3, 7.

1 Suscepit itaque hominem quem videre homines poterant, ut sanati per fidem, postea viderent quod tunc videre non poterant.
2 Sed ne homo Christus eo ipso quo visibiliter apparebat, non crederetur et Deus, tantumque illi tribueretur quantum homini excellentissimae gratiae atque sapientiae, ideo fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes.
3 Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
4 Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Ioan. I, 6-8).
5 Tantus enim homo debuit perhibere testimonium de illo qui non tantum homo, verum etiam Deus erat, ut de illo diceretur quod in natis mulierum nemo exsurgeret maior Ioanne Baptista (Matth. XI, 11): sic enim ille cui maiori Ioannes testimonium perhibebat, intelligeretur noc esse maior, quo non tantum homo, sed etiam Deus erat.
6 Lumen ergo et Ioannes, sed tale lumen quali testimonium perhibet ipse Dominus, dicens.
7 Ille erat lucerna ardens et lucens (Ioan. V, 35); quod et discipulis suis dixit, Vos estis lumen mundi: atque ut ostenderet quale lumen, secutus adiunxit.
8 Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus (Matth. V, 14-16).
9 Istae similitudines datae sunt, ut quantum possumus intelligamus, vel si hoc nondum possumus, sine ulla dubitatione credamus animam rationalem non esse naturam Dei; illa quippe incommutabilis est: sed tamen eam posse participando illuminari; lucernae quippe accendi indigent, et exstingui possunt.
10 Ideo quod dicitur de Ioanne, Non erat ille lumen, ad illud respicit lumen quod non participando illuminatur, sed eius participatione illuminantur quae ab illo illuminantur.
Augustinus HOME