Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 3, 6.
1 | Cum autem venit plenitudo temporis, ut gratia quae occultabatur in Veteri Testamento, iam revelaretur in Novo, misit Deus Filium suum, factum ex muliere (Gal. IV, 4); quo nomine, proprietate hebraicae linguae, omnis femina nuncupatur, sive viro intacta, sive iam mixta. |
2 | Quem autem Filium miserit, fierique ex muliere voluerit, quantus ille Deus sit qui hanc humilitatem pro salute fidelium suscipere dignatus fuerit, ut agnoscas, nunc attende Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. |
3 | Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. |
4 | Quod factum est in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Ioan. I, 1-5). |
5 | Hic ergo Deus, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, Filius Dei est, incommutabiliter manens, ubique praesens, nullo clausus loco, nec partiliter per cuncta diffusus, tanquam minorem partem habeat in minori loco, et in maiori maiorem, sed ubique totus, atque ita non absens etiam mentibus impiorum, quamvis eum non videant, sicut nec ista lux videtur oculis praesentata caecorum. |
6 | Lucet ergo et in tenebris talibus, quales Apostolus significat ubi dicit, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8): sed eam tales tenebrae non comprehenderunt. |