monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 2, 5.

1 Volens itaque Deus ostendere etiam terrenam temporalemque felicitatem suum donum esse, nec aliunde nisi ab ipso sperari oportere, prioribus saeculi temporibus dispensandum iudicavit Testamentum Vetus, quod pertineret ad hominem veterem, a quo ista vita necesse est incipiat.
2 Sed illae felicitates patrum, Dei beneficio concessae praedicantur, quamvis ad istam vitam transitoriam pertinentes.
3 Illa quippe terrena munera in manifesto promittebantur et tribuebantur; in occulto autem illis omnibus rebus Novum Testamentum figurate praenuntiabatur, et capiebatur intelligentia paucorum, quos eadem gratia prophetico munere dignos fecerat.
4 Dispensabant ergo illi sancti pro congruentia temporis Testamentum Vetus, pertinebant vero ad Testamentum Novum.
5 Nam et quando temporalem felicitatem agebant, aeternam veram et praeferendam intelligebant; et istam ministrabant in mysterio, ut illam consequerentur in praemio.
6 Et si quando patiebantur adversa, ad hoc patiebantur, ut evidentissimo divino adiutorio liberati, glorificarent Deum, omnium bonorum largitorem, non solum sempiternorum quae pie sperabant, verum etiam temporalium quae prophetice gubernabant.
Augustinus HOME