monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, CAPUT II., , 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 2, 4.

1 Potest igitur anima rationalis etiam temporali et corporali felicitate bene uti, si non se dederit creaturae, Creatore neglecto, sed eam potius felicitatem fecerit servire Creatori, qui et ipsam suae bonitatis abundantissima largitate donavit.
2 Sicut enim bona sunt omnia quae creavit Deus, ab ipsa rationali creatura usque ad infimum corpus: ita bene agit in his anima rationalis, si ordinem servet, et distinguendo, eligendo, pendendo subdat minora maioribus, corporalia spiritualibus, inferiora superioribus, temporalia sempiternis; ne superiorum neglectu et appetitu inferiorum (quoniam hinc fit ipsa deterior) et se et corpus suum mittat in peius, sed potius ordinata charitate se et corpus suum convertat in melius.
3 Cum enim sint omnes substantiae naturaliter bonae, ordo in eis laudatus honoratur, perversitas culpata damnatur.
4 Nec efficit anima perverse utens creaturis, ut ordinationem effugiat Creatoris; quoniam si illa male utitur bonis, ille bene utitur etiam malis: ac per hoc illa perverse bonis utendo fit mala, ille ordinate etiam malis utendo permanet bonus.
5 Qui enim iniuste se ordinat in peccatis, iuste ordinatur in poenis.
Augustinus HOME