Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 2, 3.
1 | Est quaedam vita hominis carnalibus sensibus implicata, gaudiis carnalibus dedita, carnalem fugitans offensionem, voluptatemque consectans. |
2 | Huius vitae felicitas temporalis est: ab hac vita incipere necessitatis est, in ea persistere voluntatis. |
3 | In hac quippe ex utero matris infans funditur, huius offensiones quantum potest refugit, huius appetit voluptates; nihil amplius valet. |
4 | Sed posteaquam venerit in aetatem qua in eo rationis usus evigilet, poterit adiuta divinitus voluntate eligere alteram vitam, cuius in mente gaudium est, cuius interna atque aeterna felicitas. |
5 | Inest quippe homini anima rationalis, sed interest eiusdem rationis usu quonam potius voluntatem convertat; utrum ad bona exterioris et inferioris, an ad bona interioris superiorisque naturae; id est, utrum ut fruatur corpore et tempore, an ut fruatur divinitate atque aeternitate. |
6 | In quadam quippe medietate posita est, infra se habens corporalem creaturam, supra se autem sui et corporis Creatorem. |