Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 1a, 2.
1 | Voluisti ergo et scripto commonuisti exponi atque aperiri tibi, quid sibi velit vox illa Domini, Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? |
2 | et quid sit quod Apostolus ait, Ut in charitate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum (Ephes. III, 17): et quae sint virgines quinque stultae, quaeve sapientes (Matth. XXV, 2): et quae sint tenebrae exteriores (Matth. XXII, 15): et quomodo intelligendum sit, Verbum caro factum est (Ioan. I, 14). |
3 | Hae sunt certe quinque tam breviter a me commemoratae, quam abs te propositae quaestiones. |
4 | Proinde si placet, addamus et sextam, et illud potissimum requiramus, quae sit gratia Novi Testamenti. |
5 | Hanc omnes illae intueantur, et in hanc, ut opportune quaeque potuerit, opus suum conferat nobis; non eo scilicet ordine, quo eas ut tu proposuisti, et ego recolui, sed unaquaeque cum fuerit necessaria, velut vocata respondeat, et officium sui operis impleat. |
6 | Ergo ita nascatur exordium. |