monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER, SEU EPISTOLA CXL. , , . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 1.

1 Quinque mihi proposuisti pertractandas quaestiones atque solvendas, dilectissime mi frater Honorate, hinc inde raptas, sicut te vel legentem movere, vel cogitanti tibi in mentem venire potuerunt, et in conspectum meum fusas quodam modo.
2 Quarum solutionem si velim disserendo ordinare, non ut carptim, sicut propositae sunt, de singulis disseram, sed uno quodam tenore sermonis eas inter se connectam atque contexam, difficile opus videtur; et tamen puto facilius eas solvi, si hoc fecero.
3 Invicem quippe adiuvabunt, si altera pendebit ex altera, donec omnes veniant in seriem disputationis, non singillatim separatis locis, quasi unaquaeque in sua privata intentione habitet, sed unum aliquid intuentes, et unum collaborantes sociali ratione, et individua veritate.
Augustinus HOME