monumenta.ch > Augustinus > CAP. XXXVI.)
    >>> . . .

Augustinus, Epistolae, DE SEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXVI.)

1 Eo ipso tempore, quo contra Donatistas vehementer exercebamur, et contra Pelagianos exerceri iam coeperamus, amicus quidam mihi misit quinque a Carthagine quaestiones, et rogavit ut eas illi scribendo exponerem; quae sunt: Quid sibi velit vox illa Domini, « Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti » (Matth. XXVII, 46)?
2 et quid sit quod ait Apostolus, « Ut in charitate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum (Eph. III, 17, 18): » et quae sint quinque virgines stultae, quaeve sapientes (Matth. XXV, 2): et quae sint tenebrae exteriores (Id. XXII, 13): et quomodo intelligendum sit, « Verbum caro factum est » (Ioan. I, 14).
3 Ego autem intuens supradictam haeresim, novam inimicam gratiae Dei, sextam mihi proposui quaestionem de gratia Testamenti Novi.
4 De qua disputans, interposita expositione psalmi vicesimi primi, in cuius capite scriptum est quod Dominus exclamavit in cruce, quod ille amicus in primis mihi proposuit exponendum; omnia illa quinque dissolvi, non hoc ordine quo erant proposita, sed sicut mihi disserenti de gratia Novi Testamenti, tanquam suis locis congruenter occurrere potuerunt.
5 Hic liber sic incipit: « Quinque mihi proposuisti tractandas quaestiones.
Augustinus HOME

bnf12205.57