Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 6, 38.
1 | Proposita exposuimus ut potuimus: sed ille qui proposuit, iam sit christianus, ne forte cum exspectat ante Librorum sanctorum finire quaestiones, prius finiat vitam istam, quam transeat a morte ad vitam. |
2 | Ferri enim potest, quod antequam christianis sacramentis imbuatur, quaerit de resurrectione mortuorum. |
3 | Concedendum etiam fortassis quod de Christo quaesivit, cur tanto post venerit, vel si quae sunt aliae paucae et magnae quaestiones, quibus caetera inserviunt. |
4 | Si autem qualis est illa, In qua mensura mensi fueritis, metietur vobis, vel qualis ista de Iona, etiam omnes tales antequam sit christianus finire cogitat, perparum cogitat vel conditionem humanam, vel aetatem iam suam. |
5 | Sunt enim innumerabiles, quae non sunt finiendae ante fidem ne finiatur vita sine fide. |
6 | Sed plane retenta iam fide, ad exercendam piam delectationem mentium fidelium studiosissime requirendae, et quod in eis eluxerit, sine typho arrogantiae communicandum: quod autem latuerit, sine salutis dispendio tolerandum. |