Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 6, 37.
1 | Quid ista prophetia iam ipso rerum effectu et adimpletione lucidius? |
2 | Si irrisus est vermis iste cum penderet in cruce, sicut in eodem psalmo scriptum est, Locuti sunt labiis, et moverunt caput. |
3 | Speravit in Deum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum, cum completa sunt quae ibi praedixit, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. |
4 | Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem; quod tanta manifestatione futurum in libro antiquo prophetatur, quanta manifestatione factum in novo Evangelio recitatur: sed si in hac humilitate, ut dicere coeperam, iste vermis irrisus est, numquid adhuc irridendus est cum ea compleri cernimus, quae consequentia psalmus ipse habet, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 7-29). |
5 | Sic commemorati sunt Ninivitae, et conversi sunt ad Dominum. |
6 | Hanc salutem poenitentiae Gentium tanto ante praefiguratam in Iona, dolebat Israel, sicut nunc dolet umbra nudatus, et aestu sauciatus. |
7 | Liceat sane cuilibet quamlibet aliter, dum tamen secundum regulam fidei, caetera omnia quae de Iona propheta mysteriis operta sunt, aperire. |
8 | Illud plane quod in ventre ceti triduo fuit, fas non est aliter intelligere, quam ab ipso coelesti magistro in Evangelio commemoravimus revelatum. |