monumenta.ch > Augustinus > 36
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO SEXTA. De Iona propheta. , , 35. <<<     >>> 37.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 6, 36.

1 Adhuc cachinnent Pagani, et iam vermem Christum, et hanc interpretationem prophetici sacramenti superbiore garrulitate derideant, dum tamen et ipsos sensim paulatimque consumat.
2 Nam de omnibus talibus Isaias prophetat, per quem nobis dicit Deus: Audite me qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est: opprobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini, nec quod vos spernant magni duxeritis.
3 Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur; iustitia autem mea in aeternum manes (Isai. LI, 7, 8).
4 Nos ergo agnoscamus vermem matutinum, quia et in illo psalmo cuius titulus inscribitur, Pro susceptione matutina, hoc se ipse nomine appellare dignatus est: Ego, inquit, sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abiectio plebis.
5 Hoc opprobrium de illis opprobriis est quae iubemur non metuere per Isaiam dicentem: Opprobria hominum nolite metuere.
6 Ab isto verme tanquam a tinea comeduntur, qui sub eius dente evangelico per singulos dies paucitatem suam deficiendo mirantur.
7 Nos hunc agnoscamus, et pro salute divina, humana opprobria sufferamus.
8 Vermis est propter humilitatem carnis; fortassis etiam propter virginis partum.
9 Nam hoc animal plerumque de carne, vel de quacumque re terrena, sine ullo concubitu nascitur.
10 Matutinus est, quia diluculo resurrexit.
11 Poterat utique illa cucurbita et sine ullo vermiculo arescere.
12 Postremo si habebat Deus ad hoc vermem necessarium, quid opus erat addere matutinum, nisi ut ille vermis agnosceretur, qui cantat pro susceptione matutina: Ego autem sum vermis, et non homo?
Augustinus HOME